- FANIA Sylva
- FANIA Sylvapars silvae Carbonariae, in Hannonia, ac diaecesi Camaracensi, non procul a municipio Melbodio ac fluv. Sabi, vul go Faigne. In illa Monaster. Waslarerat, ab Ursmaro Abbate Laubiensi aedificatum, quod a fluv. proximo nomen habuit, sed pridem intercidit: unde reliquiae Dodonis, Rectoris quondam primi, in Cellam Laubiensi coenobio subiectam, atqueve Faniae finibus inclusam, vulgo Moustier en Faigne, translatae sunt. Hadr. Vales. Not. Gall. Addo quod proxima est silvae Teoraciae, nomenqueve dedit pago cognomini. Utriusque meminit Alexander III. Pont. in Literis suis, quarum apud Vales. mentio: Quidquid terrae cultae et incultae, inter duas silvas Faniam et Teoraciam habetur; et Ratherii interpolator, quem, ex codice Laubiensi erutum, Andreas Chesnius ex parte publicavit, per Ursmarum, in partibus Galliae, in Fania sc. et Teoracia, multos conversos fuisse, et constructas, quae adhus supersunt, Ecclesias, memoriae tradens. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Teoracia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.